Charter Document - 01461110
Charter Number: | 01461110 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocencius servus servorum Dei dilectis filiis Decano Herefordensi Archidiacono Salopesburi et Magistro J Clementis Canonico Herefordensi salutem et apostolicam benedictionem R rectoris ecclesie de Bruneshop accepimus questionem quod cum monachi monasterii de Brechonia et canonici ecclesie Lantoni prime Menevensis dioecesis decimas quasdam et res alias ad ecclesiam suam pertinentes de jure igitur contra justiciam presumpsissent auferre idem senciens se grauari nostram audientiam appellavit Ea propter discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine canonico terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellacione remota cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Laterano vij idibus Januarii Pontificatus nostri Anno xiiij