Charter Document - 01460070

Charter Document - 01460070


Charter Number: 01460070
Cartulary Title: Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1102 - 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domini mei uidelicet H[enrici] regis Anglie consensu atque nutu testimonioque principum suorum dedi ego B[ernardus] de Nouo Mercato pro sui salute et mei et pro anima W[illelmi] regis patris sui et matris sancte Trinitati sanctoque Martino de Bello in Gualia ecclesiam quandam in honore beati Iohannis Euangeliste dicatam sitamque in Hodeni castro meo uxore mea concedente Duas etiam ecclesias illam scilicet de Talgar et illam de Langors que sunt in eadem patria huic predicte ecclesie delegaui et capellam meam Super quoque flumen quod dicitur Vsca dedi molendinum unum et in prenominato etiam castro quinque burgenses et terram ante portam eiusdem castri duabus carrucis sufficientem et duas uillas quarum una uocatur Lanwern altera Lan Mihanguel cum tribent rigrid ex aqua Nanttroigros usque ad Carliharnau ex utraque parte Hodeni et super litus prefati fluminis quod Vsca dicitur tres arripennos pratorum Hec omnia que actenus nominaui sunt in Wallia et de meis propriis In Anglie tres ecclesias illam scilicet de Burchull et de Bodeham et de Hardintune cum terris et decimis et omnibus que sibi pertinent prefate ecclesie dedi et decimam de Berrintune et de Bruneshope Quidam ex meis hominibus nomine Picardus eidem ecclesie dedit in Wallia terram trium carrucarum et rectam decimam de omnibus que possidet in eadem patria Et alius quidam nomine Ricardus Cenomannicus terram unius carruce Similiter quidam nomine Walterius de Cropuz dedit omnem decimam suam de Wallia Haroldus quidam nomine dedit similiter terram unius carruce Robertus filius Guiardi unum burgensem in Hodeni Hugo cognomine Guafra rectam decimam totius terre sue de Hantune Signum regis Henrici Roberti filii Hamon Rogerii filii Ricardi Walterii fratris eius Valdrici cancellarii