Charter Document - 01460040
Charter Number: | 01460040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus St. Johannis Evangelistae de Brecon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Confirmation |
Date: | 1236 - 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte matris ecclesie filiis Radulphus dei gratia Herefordensis Episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos composicionem factam inter Abbatem et Conventum de Lyra et dilectos nobis in Christo priorem et Conventum Breconie super omnibus decimis dominici de Berinton et decimis molendinorum ejusdem ville gratam et ratam habere Dictas quoque decimas de Beriton et decimas dominici de Hopton Wafre sicut juste ac canonice adepti sunt et diu ac pacifice percipere consueverunt supradictis priori et Conventui auctoritate episcopali confirmamus in cujus rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Actum anno domini MCC tricesimo sexto mense Martis