Charter Document - 01459353
Charter Number: | 01459353 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Egidius Dei patientia Sarum ecclesiae ministri humilis salutem in Deo sempiternam Cum nos visitationem faciendam in capitulo nostro Sarum tam in capite quam in membris dicimur demandasse ad cor et pleniorem deliberationem super hoc revertentes inspectis Institutis beati Osmundi Sarum ecclesiae fundatoris et libertatibus et immunitatibus quas item fundator in dicta ecclesia stabilivit consideratis consuetudinibus quibus Sarum ecclesia usque ad nostra tempora regebatur et usa fuit tam temporibus vacationis quam sedis ordinatae intellecto etiam quod nullus antecessorum nostrorum hujus visitationem exercuerit nec demandaverit Nos dictum mandatum sub quocunque genere verborum factum ex certa conscientia penitus revocamus et ex eo vel ob id quicquid sequitur pronunciamus et decernimus non valere Protestantes et statuentes pro nobis et successoribus nostris episcopis in ecclesia Sarum quantum ad nos pertinet quod dictum capitulum Sarum tam in parvis canonicis vicariis rebus et familiis ipsorum tam in clauso Sarum quam in prebendis Sarum ecclesiae a visitatione episcoporum Sarum perpetuis temporibus existant liberi et immunes maxime cum hoc ad decani officium et dignitatem ipsius scimus pertinere Preterea vacantes vicarias prebendarum Sarum et ordinationes ipsarum tam in taxationibus faciendis quam in parvis presentandis admittendis et instituendis simul et correctiones vicariorum prebendarum necnon et ipsorum vicariorum qui in ecclesia cathedrali deserviunt plene et totaliter ad dictum decanum et capitulum recognoscimus pertinere absque omni jurisdictione et potestate episcoporum Sarum pro tempore existentium salvis nobis et successoribus nostris presentationibus vicariorum per canonicos prebendarum faciendis in nostris duntaxat maneriis In hujus rei fidem presentes litteras sigillo nostro fecimus communiri Dat Sarum die Mercurii proximo post festum S[ancti] Michaelis anno Domini MCCLXII