Charter Document - 01459329
Charter Number: | 01459329 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1191 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Willelmus divina miseratione abbas Westmonasterii et ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos unanimi consensu concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beatae Virgini et ecclesiae Sarum et domino Ricardo ejusdem loci episcopo et successoribus suis omnia tenementa quae bonae memoriae Ricardus episcopus Winton et Herbertus Sarum episcopus de feudo nostro aliquo tempore tenuerunt apud sanctam Brigidam London et apud Westmonasterium tam in dominicis quam in redditibus cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et liberis consuetudinibus ad eadem tenementa spectantibus excepta advocatione ecclesiae sanctae Brigidae quam nobis retinemus habenda et tenenda de nobis et monasterio nostro in perpetuum libere et quiete reddendo nobis annuatim viginti solidos ad duos terminos scilicet ad Pascha decem solidos et ad festum S[ancti] Michaelis decem solidos pro omni servitio et exactione ita tamen quod episcopus Sarum qui pro tempore fuerit et capitulum nobis et nos ipsis in agendis mutuis mutuum cum opportunitas exegerit impertiamur consilium Hiis testibus d[omi]no Johanne capellano mag[ist]ro Willielmo de Merton d[omi]no Bartholom de Kemes [et] d[omi]no Valentino canonicis Sarum d[omi]no Radulfo de Gosl d[omi]no Hugone Malleth d[omi]no Gileberto de Hospitali Ricardo Pancefot Thoma de Gosl Ricardo de Henred d[omi]no Willielmo de Leicestr capellano d[omi]no Galfrido de Warefeld capellano et multis aliis