Charter Document - 01459324
Charter Number: | 01459324 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae [] Noveritis quod nos tenemur solvere abbati de Westmonasterio et conventui xx solidos pro omnibus tenementis quae bonae memoriae Ricardus Winton[] episcopus et Herbertus Sarum episcopus de feudis dictorum abbatis et conventus aliquo tempore tenuerunt apud sanctam Brigidam London[] et apud Westmonasterium tam in dominicis quam in redditibus et pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus ad eadem tenementa spectantibus excepta advocatione ecclesiae sanctae Brigidae quam in sua manu dicti abbas et monachi retinuerunt Ita quidem quod nos et successores nostri memoratis abbati et conventui singulis annis decem solidos persolvemus ad Pascha et decem solidos ad festum S[ancti] Michaelis pro omni servitio et exactione Et tam nos quam successores nostri qui tempore fuerint et capitulum Sarum ipsis abbati et conventui et ipsi nobis in agendis ecclesiarum nostrarum negotiis mutuum cum opportunitas se optulerit impertiemur consilium In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Dat[um] apud Sarum octavo kalendas Decembris pontificatus nostri anno sexto Hiis testibus []