Charter Document - 01450074

Charter Document - 01450074


Charter Number: 01450074
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1190 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Coventrensis episcopus venerabili amico et fratri in Christo Huberto eadem gratia Sarum episcopo totique capitulo salutem in vero Salutari Quoniam debitores nos novimus ad honorem Dei et securitatem sancte ecclesie veritatem eorum que in nostra presentia gesta sunt ad multorum transmittere notitiam universitati vestre insinuandum duximus controversiam que vertebatur inter dilectos nostros Ricardum Barre Elyensem archidiaconum et magistrum Thomam de Husseburn super ecclesia de Husseburn quam idem archidiaconus ad prebendam suam de Sarum pertinere asserebat hoc fine inspectis cartis domini regis Henrici primi et domini regis Henrici secundi quibus predicta ecclesia in prebendam prenominatam confirmata dinoscitur in presentia dominorum Willielmi Elyensis tunc apostolice sedis legati Godefridi Winton Reginaldi Bathon episcoporum nobis quoque presentibus conquievisse videlicet Quod prefatus Thome archidiacono de ecclesia de Husseburn quinque marcas annuatim medietatem scilicet in festo S Michaelis et alteram medietatem in festo Pascali nomine prebende persolvet Et archidiaconus nichil ultra memoratam quantitatem a predicto Thoma in tota vita sua de ecclesia de Husseburn exigere debebit Hoc autem uterque illorum fide corporaliter prestita in manu domini Winton firmavit Et quum testes sumus hujus transactionis ne de ipsa in posterum dubitetur ipsam ad securitatem ecclesie nostre roborandam sigilli nostri testimonio communimus Hiis Testibus Willielmo Elyensi episcopo tunc apostolice sedis legati Roberto Wigorniensi episcopo Jordano decano Waltero precentore Galfrido archidiacono Baldewino cancellario magistro Bartholomeo canonico Sarum Galfrido filio Petri Hugone Bardulf Willielmo Briwere magistro Ivone archidiacono de Dereby magistro Theobaldo magistro Amis magistro Hamone de Waltham

Source (click image below to view full size)