Charter Document - 01450070

Charter Document - 01450070


Charter Number: 01450070
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum Sit Omnibus tam presentibus quam futuris Quod tale est terrarum excambium S[an]c[t]e Marie de Sarum et ecclesie S[an]c[t]i Augustini de Bristoll in manerio suo de Leya factum videlicet Quod abbas predicti loci scilicet S[an]c[t]i Augustini et conventus unanimiter et perpetuo concedunt prefate ecclesie Sarum ad opus et managium canonici sui de Bedministr retro ab australi parte managii et virgulti quod habeat in Leya quatuor acras continuas ad dilatationem et emendationem curie sue et preter hec curtilagium quod fuit Walteri de Leya quod computatur pro dimidia acra Sepe dicta quoque ecclesia Sarum scilicet decanus et totum ejusdem loci capitulum voto unanimi et pari consensu dant in escambium sepe dicte ecclesie Sancti Augustini scilicet abbati et canonicis ibidem Deo servituris quatuor acras et dimidiam sparsim in campis jacentes que ad capellam suam de Leya pertinent videlicet unam que dicitur Esse acre et duas in Langueland et dimidiam acram in Rugfurlang et dimidiam in Ladene et dimidiam in West Langeland in escambium illarum que prenominate sunt acrarum Ut autem hec concessio que temporibus domini Huberti electi Cantuar et episcopi Sarum et domini Jordani ejusdem ecclesie decani et domini Johannis tunc temporis abbatis Sancti Augustini et Walteri de Dunestanvilla predicte prebende canonici facta fuit utrobique rata in perpetuum et inconcussa permaneat sigillis ambarum ecclesiarum publice dependentibus est roborata

Source (click image below to view full size)