Charter Document - 01450068
Charter Number: | 01450068 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec Est Finalis Concordia facta in curia domini regis apud Winton proxima die Jovis post mediam Quadragesimam anno regni regis Ricardi secundo coram Willielmo Elyensi episcopo apostolice sedis legato et domini regis cancellario et Godefrido Winton Reginaldo Bathon et Hugone Coventr episcopis et Hamelin comite de Warenn et Rogero Bigot et G filio Petri et Willielmo Marescal et Hugone Bardulfo Roberto de Witefeld et Symone de Patishull et Michaele Belet et Thoma de Husseburn et Hugone Piperell justitiariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus suis tunc ibi presentibus Inter Jordanus decanum Sarum et capitulum ejusdem loci et Henricum Bovet et Willielmum Briwere super ecclesia de Sunburn unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet Quod advocatio prefate ecclesie remansit quieta Willielmo Briwere in perpetuum et heredibus suis et prefatus Willielmus concessit capitulo Sarum pro anima domini regis et sua centum solidos de persona ejusdem ecclesie annuatim percipiendos quos clamabant in eadem ecclesia ita quod licebit prefato Willielmo et heredibus suis presentare quam velint personam sine omni contradictione episcopo Winton in cujus dioecesi ecclesia illa sita est Et persona illa jurabit in capitulo Sarum se annuatim predictos centum solidos soluturam ad quatuor terminos scilicet xxv solidos ad Pascha xxv solidos ad festum sancti Johannis Baptiste xxv solidos ad festum sancti Michaelis xxv solidos ad Natale Domini Nec licebit capitulo nec alicui de capitulo quicquam amplius in prefata ecclesia vendicare vel exigere Quod si forte Hubertus Sarum episcopus vel aliquis successorum suorum contra hanc concordiam in aliquo venire voluerit prefatus Willielmus vel heredes sui habebunt talem saisinam de prefata ecclesia qualem dominus rex habuit die qua dedit manerium de Sunburn predicto Willielmo et qualem Henrico dominus rex pater domini regis habuit die qua obiit