Charter Document - 01450067

Charter Document - 01450067


Charter Number: 01450067
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1216 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus dominis et amicis in Christo sibi dilectis A decano et capitulo Sarum R de Stokes salutem et seipsum Noverit excellentia vestra quod propter satellites domini regis per diversas regni partes discurrentes qui nec clericis parcunt nec laicis etiam ad ecclesiasticum subsidium confugientibus ut dicitur ad vos ad presens accedere non audeo et precipue cum genus meum hns temporibus quibusdam de potentioribus regni maxime sit infestum unde excellentiae vestrae preces fundo affectuosas et utinam effectum consecuturas Quatinus intuitu Dei indempnitati meae prospicientes moleste non feratis quod ad presens apud Sarum non venio ad vos habentes pro certo quod eum securum iter patebit itinerantibus Deo favente ad vos veniam juraturus in capitulo sicut promisi quod centum solidos annuos de ecclesia de Sunburn ad quatuor anni terminos vobis persolvam Nichilominus tamen sive venerim infra Natale ad vos sive non mittatis ad Natale apud Sunburn ad S capellanum meum et ipse xxv solidos de termino illo vobis persolvet de aliis terminis sequentibus cum evenerit vobis plenarie satisfacturus In cujus rei testimonium has litteras mea patentes vobis transmitto Valete semper in Domino

Source (click image below to view full size)