Charter Document - 01450063
Charter Number: | 01450063 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1216 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi Fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R Dei gratia Cicestrensis episcopus et magistro Thomae de Discy canonicus Sarum et Robertus de Kington eternam in Domino salutem Cum causa quae vertebatur inter capitulum Sarum et magistrum R de Stokes super centum solidis annuis idem capitulum sibi deberi dicebat ab eodem magistro R de ecclesia de Sunburn eadem quoque causa esset iudicibus delegatis a domino P P abbati videlicet de Forda et cancellario et subdecano Wellensis [ecclesiae] commissa tandem in nos partes compromiserunt ut amicabili compositione vel per sententiam causam ipsam terminaremus Nos siquidem de pace tractantibus lis amicabiliter inter partes sub hac forma conquievit videlicet Quod magistro R de Stokes infra quindecem dies post festum Sancti Michaelis proxime venturum accedet ad capitulum Sarum ibique jurabit quod centum solidos annuatim persolvet eidem capitulo de ecclesia de Sunburn videlicet ad Natale xxv solidos et ad Pascha xxv solidos et ad festum Sancti Johannis Baptistae xxv solidos et ad festum Sancti Michaelis xxv solidos Idem vero capitulum remisit eidem R totum quod ab eo dicebat sibi subtractum de prefatis centum solidis usque ad diem compositionis hujus Actum apud Aldingeburn die Martis proxima post festum sancti Laurentii ante generale consilium Innocentii P P tertii Istud se fideliter observaturum tam magistro R quam Petrus Picot procurator ejusdem capituli juravit corporaliter Hiis Testibtus domino Theobaldo de Valen persona de Pageham magistro R persona de Lavington magistro Roberto Universali et Luca canonicis Cycestrens magistro R de Storteford Johanne Avenant canonico Sarum Johanne capellano Herberto et Roberto clericis et aliis