Charter Document - 01450061

Charter Document - 01450061


Charter Number: 01450061
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1200 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus praesens scriptum inspecturis quod controversia quae mota fuit inter dominum Ricardum decanum Sarum ex una parte et W de Witefeld et Matildam de Monasteriis uxorem ejus ex altera parte super ecclesiam de Frome quam idem decanus ad prebendam suam de Cerministre pertinere dicebat sub hac forma pacis omnino sopita est Jus siquidem patronatus dictae ecclesiae de Froma prefatis W et M et heredibus eorum liberum et quietum in perpetuum remanebit sicut ex antiquis temporibus ad predecessores praelibatae Matildae dinoscitur pertinuisse Vacante quidem ecclesia de Froma dicti W et M et heredes eorum prefato decano et successoribus eius de Cerministre ad jam dictam ecclesiam de Froma personam idoneam presentabunt qui sine molestia et difficultate ad eorum presentationem in eadem ecclesia instituetur Habet etiam dicta ecclesia de Froma et habebit liberam parochianorum suorum sepulturam in cymiterio suo a venerabili domino Herberto Sarum episcopo de voluntate et assensu ejusdem decani constituto et solempniter benedicto Oleum etiam et crisma ab ecclesia de Cerminstre gratis et libere recipiet ecclesia de Froma Preterea causae ecclesiasticae quae in parochia de Froma emerserint coram dicto decano suisque successoribus canonicis de Cerminstre tanquam coram archidiacono ventilabuntur et canonice terminabuntur Personae etiam et capellani perpetui sive annui in dicta ecclesia ministraturi saepedicto Decano et successoribus suis canonicis super omnibus supradictis fideliter conservandis canonicam prestabunt obedientiam Ad hoc memorati W et M uxor ejus pro salute animarum suarum et antecessorum suorum sex acras de manerio de Froma in Lichfurlang constitutas ecclesiae de Cerminstre in puram elemosinam contulerunt et carta sua confirmaverunt promittentes firmiter quod nec ipsi nec heredes eorum per se vel per alios canonicis de Cerministre nec quibuscunque terram illam commiserint excolendam aliquam molestiam irrogabunt nec aliquod impedimentum procurabunt quominus dicta terra ad commodum ecclesiae excolatur de Cerministre Et ne lis taliter sopita possit futuris temporibus per aliquorum malitiam resuscitari tam dictus decanus quam praefati W et M supradictam pacis formam sigillorum suorum appositionibus confirmaverunt Et ad majorem securitatem capitulum Sarum ecclesiae ad instantiam et petitionem utriusque partis in signum sui favoris huic scripto sigillum suum apposuit Hiis Testibus H de Longo Campo canonico Sarum Johanne capellano domini decani Ricardo de Mapaldra Roberto Belet et Radulfo filio suo Thurstano presbitero Philippo Crubbe Waltero de Wilton Rogero Cute Reginaldo Loke Roberto de Monasteriis Nicholao Willielmo Pistore [et] Radulfo servientibus W Witefelde et multis aliis

Source (click image below to view full size)