Charter Document - 01450060

Charter Document - 01450060


Charter Number: 01450060
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1173
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei Gratia Wigorniensis Episcopus et G Herefordensis decanus ecclesiae omnibus sanctae matris ecclesiae filiis salutem Ne jurgia quae legitime terminata sunt denuo suscitentur in litem vel posteris dubia relinquantur sollicita decrevit providentia modum decisionis scripto commendare et posterorum memoriae tradere Sciant itaque tam posteri quam presentes quod causa quae vertebatur inter Joscelinum Sarum episcopum et Willielmum filium Alexandri super quibusdam terris quas tenuerat Alexander in soca Poterna et in Caning de dominico episcopi nobis a summo pontifice delegata sub hoc tandem fine quievit Prefatus episcopus ut Willielmus a lite recederet dedit eidem centum solidos et preterea medietatem terrae Azonis fratris predicti Willielmi cum omnibus pertinentiis consensu ipsius Azonis exceptis managiis duobus quorum unum scilicet capitale managium quod est in Wrton Azo sibi retinuit et W habebit managium quod mater ejus habet in Poterna Reddendo annuatim dimidiam libram piperis et dimidiam thuris pro omni servitio nec ipse nec homines sui respondebunt ministris vel prepositis episcopi Uterque etiam tenebit in capite de episcopo quamdiu vixerit terra predicta nullo modo ad heredes eorum transeunte post mortem eorum et quicunque supervixerit terram praemortui habebit et post mortem utriusque tota terra cedet in dominium episcopi Et tam Azo quam Willielmus juraverunt se firmiter observare predictam pactionem Juravit etiam Willielmus se non moturum litem alicui super querela quam intendebat adversus episcopum Et Rogerus filius Everardi cognatus Azonis et Willielmus eorundem petitione et assensu promisit quod si alteruterque a pacto resilire vellet cum eo staret qui pactum servare vellet Predictorum etiam scilicet Willielmi et Azonis petitione promisit episcopus quod judicio et districtione curiae suae cogeret illum stare pactioni qui ab eadem presumeret recedere Recepit etiam dominus episcopus homagium saepe dicti Willielmi de medietate terrae quam Azo ei concessit et uterque eorum cartam suam et capituli Sarum de confirmanda pactione inter eos facere promisit Facta sunt haec anno ab incarnatione Domini MCLXXIII xvi kalendas Novembris apud Bathoniam Testibus Willielmo abbate de Kainesham Simone archidiacono Wigorniensi Galfrido archidiacono Sarum Baldewino de Sancto Genesio mag[ist]ro Radulfo mag[ist]ro Moyse Gilberto capellano Sarum Willielmo de Cycestria Gilberto capellano Wigorniensis episcopi Sampsone clerico R filio Ebrardi R filio Thuraldi R de Hedeleia R de Rughed mag[ist]ro Milone mag[ist]ro Johanne R clerico R filio Osmundi Bernardo de Berac Waltero de Lideh Hoc cyrographum bipartitum est et signatum sigillo Rogeri Wigorniensis episcopi

Source (click image below to view full size)