Charter Document - 01450059
Charter Number: | 01450059 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Que pie concipiuntur desideria non minus sunt benigno favore prosequenda Hoc itaque rationis intuitu devotionem magistri Herberti venerabilis presbyteri canonici Sarum attendentes augmentum instaura menti quod in meliorationem prebende sue contulit scilicet sexaginta oves matrices secundum suum desiderium et consilium canonicorum sub tali conditione concessimus et eidem prebende confirmamus ut ipsa prebenda de cetero sit in perpetuum obligata ad invenienda tria mortaria in Sarum ecclesia singulis noctibus lucentia unum ante altare Sancte Crucis alterum juxta magnum altare ante imaginem Sancte Marie tertium ante altare Omnium Sanctorum Ut hec autem constitutio auctoritate nostra et capituli Sarum facta firma semper perseveret presentis carte attestatione et sigilli nostri munimine eam communimus