Charter Document - 01450058
Charter Number: | 01450058 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Esturmi salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et quietas in perpetuum clamasse Deo et ecclesie Omnium Sanctorum de Burbach que est prebenda Sarum ecclesie omnes decimas de assartis meis de Berl que ibi feci et que ego et heredes facturi sumus de quibus fuit controversia inter me et canonicum predicte prebende pro salute anime mee antecessorum et successorum eorum Magister vero Bartholomeus de Roches illius prebende canonicus mihi gratia faciens assensu et consensu viri venerabilis Ricardi decani Sarum et ejusdem loci capituli concessit mihi et heredibus meis oratorium in curia mea de Burbach in quo ego et heredes mei propriis expensis capellanum invenimus pro tempore ministraturum ita quidem quod idem capellanus canonico prebende predicte canonicam faciet obedientiam et juratoriam prestabit cautionem de utilitate et dignitate matricis ecclesie conservandis illesis Si autem canonicus presens non fuerit memoratus capellanus in capitulo Sarum eandem faciet fidelitatem et cautionem prestabit Ego etiam et heredes mei omnia necessaria tam predicto capellano quam oratorio tam in libris quam in ornamentis et omnibus aliis rebus inveniemus Habebit autem canonicus matricis ecclesie omnes obventiones predicti oratorii quas per proprium ministrum vel per predictum capellanum si maluerit colligi faciet et sibi portari Item ego et familia mea servitium nostrum audiemus in matrice ecclesia quinque diebus anni solemnibus licet in die Natalis Domini in die Purificationis Beate Marie in die Crucis adorande in die Pasche in die Omnium Sanctorum nisi de gratia ipsius canonici possimus audire in aliquo predictorum dierum servitium nostrum in proprio oratorio nostro Baptismata et confessiones et purificationes et omnia hujus spiritualia fient in matrice ecclesia Et ut omnium istorum observatio in posterum omnimodas habeat firmitates ego Henricus juravi in ecclesia Sarum pro me et heredibus meis istud fideliter observare in perpetuum et fidelem matrici ecclesie futurum Huic etiam carte sigilli mei apposui testimonium Hiis testibus Ricardo decano venerabili Sarum et R precentore et Hugo cancellario et Thome thesaurario Sarum et toto ejusdem loci capitulo Sarum clerico Willielmo Hosato et multis aliis