Charter Document - 01450056

Charter Document - 01450056


Charter Number: 01450056
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint omnes ad quos presens cyrographum pervenerit quod ego Joscelinus Sarum episcopus concessi et donavi Willielmo de Erleg et heredibus suis unam hidam terrae in manerio meo de Sunning quae appellatur hida Ailmari presbyteri et homines in ea manentes in excambio totius terrae quam ipse jure hereditario suam esse clamabat in parco meo de Sunning Dedi etiam ei et heredibus suis predictam hidam in perpetuum possidendam cum omni ea libertate et consuetudine quam ipsa habuit quando mea fuit in bosco et plano in pratis et pascuis Ita tamen quod homines sui in eadem hida habeant porcos suos in bosco meo de Sunning reddentes mihi tale pasnagium quale reddunt mihi villani mei de eodem manerio Concessi etiam predicto Willielmo et heredibus suis pasnagium sexaginta porcorum in bosco meo de Sunning liberum et quietum a me et ab omnibus ministris meis in perpetuum habendum Ille vero Willielmus quicquid clamabat in parco meo de Sunning suum esse in bosco et plano in prato et in pascuo ecclesiae Sarum et mihi et omnibus successoribus meis ab omni calumpnia liberum et quietum clamavit Concessi etiam ego Joscelinus Sarum episcopus et ecclesia Sarum ut ipse Willielmus excambium prenominatae terrae in capite de rege teneat Ipse vero Willielmus ex parte sua concessit ut excambium quod ab ipso habeo in capite pertineat ad ecclesiam Sarum et ad me et successores meos in perpetuum Ut autem omnis controversia inter nos prius habita omnino extingueretur duas marcas praeter superius dictam hidam terrae ex mea gratia et liberalitate ei incontinenti donavi Hiis Testibus Willielmo abbati de Rading Willielmo et Gireberto capellanis episcopi Roberto de Sancto Pancratio et Willielmo Cycestrensi canonicis Sarum Wigado presbytero Godefrido de Wokingeham clericis Laicis Galfrido filio Willielmi de Sepelac Alwardo Banastr Ricardo et Gilberto de Sco Georgio Osberto de Braya Roberto de Waltham et Ranulfo fratre ejus Johanne filio Pag et Azone prepositis Willielmo Segin Segario Marescallo Willelmo le Oreped Alano portario Roberto de Vernulio Reginaldo Ruffo Hugone de Benesc et Ricardo filio ejus

Source (click image below to view full size)