Charter Document - 01450052
Charter Number: | 01450052 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi Fidelibus presentibus et futuris Willielmus archidiaconus Dorset salutem Noverit universitas vestra quod cum ecclesie de Lym et de Halgestok nobis sicut aliis archidiaconis Dorset predecessoribus nostris in omnibus respondissent sicut alie ecclesie parochiales ejusdem archidiaconatus et ipse postmodum in prebendam Sarum ecclesie fuissent assignate et Symoni filio Roberti in prebendam collate Nos spontanea voluntate interveniente et auctoritate domini Hubertus Sarum episcopo totum jus archidiaconali quod in eisdem habuimus ecclesiis et earum pertinentiis Symoni et successoribus ejus in perpetuum remisimus ita quod idem Symon vel ejus successores nobis vel officialibus vel successoribus nostris in nullo respondere teneantur nomine predictarum ecclesiarum preterquam in denariis Beati Petri Acta sunt hec in capitulo Sarum in presentia domini Hubertus Sarum episcopi presentibus et testantis Jordano decano Waltero precentore Baldewino cancellario Rainulfo thesaurario Galfrido archidiacono Berkesir Willelmi archidiacono Wiltesir Hunfrido archidiacono Wimundo sub decano Johanne succentor magistro Symone de Scalis magistro Johanne de Brideport Roberto de Bellafago Philippo de Hauck Willielmo de Cicestr magistro Roberto de Lincolnia Willelmo de Wamberg et Joscelino fratre suo Joscelino archidiacono Cicestrensi Rogero de Basing Roberto de Valeines Thoma de Londonia