Charter Document - 01450050

Charter Document - 01450050


Charter Number: 01450050
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gratia Sarum episcopus salutem in vero Salutari Noverit universitas vestra quod cum ecclesie de Fichelden et de Alwardebirie cum pertinentiis suis que sunt de thesauraria Sarum hactenus respondissent archidiaconis Sarum et eorum officialibus sicut alie ecclesie parochiales sui archidiaconatus Nos ad petitionem Hunfridi et totius capituli Sarum predicte ecclesias exemimus ab omni jurisdictione archidiaconorum et officialium suorum Sarum in perpetuum concedentes ut ille ecclesie amodo sint in eadem libertate in qua sunt ecclesie prebendate in episcopatu Sarum ita quod de cetero in nullo respondeant archidiaconis vel suis officialibus nisi tantum de denario Sancti Petri Thesaurarius autem Sarum ecclesie habeat omnem jurisdictionem in predictis ecclesiis quam archidiaconi unquam habere consueverunt Et ut hec nostra concessio rata in posterum perseveret et perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis Testibus Jordano decano Waltero precentore Baldewino cancellario Rainulfo thesaurario Willielmo archidiacono Dorsete Galfrido archidiacono Berkesir Willielmo archidiacono Sarum Wimundo sub decano Johanne succentor Roberto de Bellafago magistro Simone de Scalis Joscelino archidiacono Cicestrensi Hugone Bovet Willielmo de Cicestr Philippo de Haucketh Willielmo de Wamberge et Joscelino fratre suo magistro Johanne de Bridport magistro Roberto de Lintes Rogero de Basingham Thoma London

Source (click image below to view full size)