Charter Document - 01450048
Charter Number: | 01450048 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus totusque conventus concedimus et ratum fore volumus escambium cujusdam mee terre de dominio episcopatus mei in Poterna et cujusdam terre Arsonis decani in eadem villa sicut sequens carte series indicat Ego Joscelinus episcopis dedi Azo decano et prebende ejus de Poterna unam croftam cum una mansura in eadem crofta et duas acras terre anglie appellatas Garbradekeres que excoluntur singulis annis cum eadem libertate qua ipse vel alius predecessor suorum ceteras terras ejusdem prebende tenuit in escambium duarum croftarum ad opus Alexandri clerici quae sunt contigue terre quam dedi ei Et hoc escambium ejusdem valoris probatum fuit per jusjurandum hominum meorum hominum decani Quod in presentia nostra confirmatum sigilli nostri munimine roboravimus