Charter Document - 01450047

Charter Document - 01450047


Charter Number: 01450047
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angliae omnibus baronibus suis Francis et Anglis Wiltesir salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et Sanctae Mariae et ecclesiae Sarum et Nigello de Calna et suis successoribus in prebendam ecclesiam de Calna cum omnibus pertinentiis in campo in prato in pasturis in bosco in molendinis sicut antecessores ejus tenuerunt Volo etiam ut habeat in foresta mea husbotam haibotam furbotam et duos equos per totum annum Volo etiam et precipio ut sit quietus de sciris et hundredis et murdro et danegilda et de omnibus querelis quae mihi pertinent Testibus Matilda regina et Rogero Sarum episcopo et Radulfo cancellario apud Westmonasterium

Source (click image below to view full size)