Charter Document - 01450046
Charter Number: | 01450046 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Deposit |
Date: | 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie episcopis baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ecclesie de Hegtredebirie et ecclesie de Godelming quas Rogerus archidiaconus tenet in prebendam in ecclesia Sarum antiquas consuetudines et libertates quas habuerunt tempore regis Henrici avi mei et antecessorum meorum regum Anglie in terris et hominibus in bosco et plano in pratis et aquis scilicet quod omnino quiete sint de sciris et hundredis et omnibus placitis et querelis sicut dominium meum sicut carta regis Henrici avi mei testatur Preterea concedo ut habeant in foresta et bosco eisdem maneriis pertinentibus husbotam et haybotam et ferbotam Testibus Thoma cancellario et Roberto comite Legcestrensi et Patricio comite apud Winton