Charter Document - 01450045
Charter Number: | 01450045 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Deposit |
Date: | 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie prepositis et burgensibus suis Geldeford salutem Precipio quod burgenses ecclesie Sarum et Rogeri archidiaconi qui manent in Geldeford habeant et teneant in pace et quiete et honorifice omnes terras et libertates et consuetudines suas sicut melius et liberius tenuerunt et libertates quas habuerunt tempore regis Henrici avi mei et die qua fuit vivus et mortuus Et prohibeo ne quis eis super hoc injuriam iaciat super foris facturam meam quod nisi feceritis vicecomes meus de Sudreia faciat fieri sicut libertates et consuetudines sue recognite fuerunt coram justitiariis meis et coram nobis in comitatu apud Geldeford Teste Thoma cancellario apud Winton