Charter Document - 01450044
Charter Number: | 01450044 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus de Sarum omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciant tam presentes quam posteri quod ego Walterus Edwardi vicecomitis filius et Sibilla uxor mea et heres noster comes Patricius dedimus Deo et Sanctae Mariae et ecclesiae Sarum et Joscelino ejusdem ecclesiae episcopo in perpetuam possessionem manerium nostrum de Torinton et omnia quae eidem manerio pertinent liberum et quietum sicut nos illud unquam liberius et quietius tenuimus Hanc donationem et elemosinam fecimus super principale altare Sarum ecclesiae [et] obtulimus pro animabus nostris et omnium parentum nostrorum et nominatim pro anima Willielmi filii nostri fratris comitis Patricii in restauramentum dampnorum quae praenominatus filius noster Willielmus Sarum ecclesiae fecerit Et ut rata in perpetuum sit ista donatio eam et carta nostra et nostro roboravimus sigillo Valete Hujus rei testes sunt Rogerus capellanus comitis Patricii Osmundus et Ricardus clerici Walerannus Rogerus filius Galfridi Elias filius Radulfi Walkelinus filius Radulfi Jordanus et Milo de Pantes Gilbertus vavassor Alexander de Chevrel Philippus pincerna Ricardus Tunica Giroldus de Riparia Warinus prepositus Willielmus Malenny Ernaldus de Duplenc Haraldus prepositus Benedictus de Wilton