Charter Document - 01450036
Charter Number: | 01450036 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1193 - 1217 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R Dei gratia Abbas de Sancto Wandrigesilo dilectis suis Magistro Ricardo de Sorestan et Ricardo de Whitchirche et domino Ilberto de Greinevile salutem Sciatis quod nos dedimus Deo et ecclesie Sancte Marie Sar et domino H ejusdem loci Episcopo Venerabili et Capitulo Sar quicquid juris habuimus in ecclesia de Sorestane et in ecclesia de Witchirche et in terris et in decimis apud Wiuelesford Quare vobis mandamus et precipimus quatinus eis de cetera sitis intendentes et respondentes in omnibus que ad nos pertinere solebant sicut nobis facere solebatis Valete