Charter Document - 01450033
| Charter Number: | 01450033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henrici Decanus et totus conventus Sarum ecclesie omnibus fidelibus qui modo sunt et qui futuri sunt salutem Mos est sanctissimus et pietas ecclesiarum ut qui religiosis locis et sanctis collegiis magna conferunt beneficia debita suis animabus ab eisdem collegiis recipiant suffragia Sciat igitur omnis etas nos tam pro nobis quam pro nostris successoribus canonice substituendis spopondisse venerabili viro Joscelino episcopo nostro qui et in augmentum prebendarum et commune nostre multa nobis contulit beneficia quod post obitum illius duas habebit communas in ecclesia nostra singulis diebus et semper una vero dabitur uni presbitero semper qui in ecclesia nostra tam in missarum solempniis quam in vigiliis et animarum commendationibus plenarium faciet servitium pro anima ipsius episcopi singulis diebus et ita in perpetuum Reliqua vero dabitur fratribus de monasterio Oderoso semper qui pro anima ejusdem episcopi in perpetuum consimile servitium facere tenentur In die vero anniversarii ipsius centum pascemus pauperes pro anima ipsius in perpetuum de pane et cervisia et ad minus de uno ferculo carnis vel piscis sicut dies illa exegerit Et ut hec mansuetudo futuris temporibus observetur in perpetuum presentis carte attestatione et sigilli nostri munimine eam communimus Valete
