Charter Document - 01450031

Charter Document - 01450031


Charter Number: 01450031
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverint tam presentes quam futuri nos donasse et concessisse Segaro servienti et fideli nostro in Wamberga dimidiam hidam terrae quae fuit bedelli terra cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace quiete et libere ab omni servitio tenendam per servitium dimidii modii vini quod ipse predictus Segarus invenire debet singulis annis ad mandatum faciendum proxima die Jovis ante Pascha in capitulo Sarum ecclesiae Hanc autem donationem ita factam literarum nostrarum munimine confirmavimus et sigilli nostri impressione corroboravimus Hiis testibus Waltero cantore Sarum Johanne cantore de Exonia Gilb de Exonia Willielmo capellano episcopi magistro Rainaldo de Cauna Galfrido de Vernuil et Willielmo clericis episcopi et multis aliis

Source (click image below to view full size)