Charter Document - 01450022
Charter Number: | 01450022 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus salutem in Domino Cum singulorum dioecesis nostre provectibus invigilare ex cura pastorali debitores simus propensius tamen eorum qui ecclesiasticis ministeriis precipue in ecclesia Sarum specialiter sunt deputati hac ratione inducti nihilominus etiam ex eo quod communam Sarum tenuem admodum et exilem cognovimus provocati prebendam de Britford cum omnibus pertinentiis suis ecclesie Sarum in augmentum commune canonicorum ibidem residentium concessimus et dedimus statuentes ut si quis contra hanc donationis et concessionis nostre paginam temerario venire presumpserit maledictionem Domini et omnium sanctorum ejus incurrat