Charter Document - 01450021
Charter Number: | 01450021 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Joscelinus Dei gratia Sarum episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit tam presens etas quam futura posteritas sub nostra presentia et capituli Sarum recognitum fuisse ecclesiam de Caninges cum omnibus pertinentiis suis de communa esse canonicorum Sarum ecclesie ex donatione bone memorie Rogeri eiusdem ecclesie episcopi predecessoris nostri Si quid autem ab eodem predecessore nostro minus etum fuit in donatione ejusdem ecclesie ad communam nos illud nostra auctoritate supplevimus statuentes ut nec nobis nec nostris successoribus rogatu canonicorum vel alterius nec canonicis rogatu episcopi vel alterius liceat unquam tam pium opus evellere aut aliquatenus perturbare Verumtamen Robertus de Bellafago quem capitulum per quandam dispensationem canonicum susceperat de ecclesia de Caninges et de Hortun quamdiu vixerit quiete possideat ecclesiam de Caninges per unam summam frumenti quam idem Robertus singulis annis persolvet canonicis Sarum apud Sarum tertio die ante nativitatem S[ancte] Marie Virginis in recognitione quod ipsa ecclesia de Caninges de communa est canonicorum et quod post obitum Roberti nullus inde debet constitui canonicus sed in communa canonicorum cum omni integritate remaneat ecclesia de Caninges absque omni contradictione Et Robertus abjuravit omnem successionem in eadem ecclesia de Caninges Si quis autem predicti episcopi predecessoris nostri donationem et nostram redditionem predicte ecclesie de Caninges ad communam canonicorum Sarum impedire vel contradicere presumpserit perpetuo subjacebit anathemati donec ad condignam veniat satisfactionem Nos enim et totum Sarum ecclesie sacerdotium proprio ore cum stolis assumptis et candelis accensis in capitulo omnes excommunicavimus qui contra hoc factum venirec ontenderint Testibus Henrico decano Sarum Philippo cancellario Jordano thesaurario Rogero archidiacono Berchesir Henrico de Londonia Osberto de Inglesham Johanne Ada Willielmo et Joscelino Godwino Hugone Bovet juniore et reliquis canonicis Sarum Testibus etiam vicariis et reliquo clero Sarum ecclesie Valete