Charter Document - 01450003

Charter Document - 01450003


Charter Number: 01450003
Cartulary Title: Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglie Henrico Winton episcopo et justiciariis et baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Wyltesira salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie de Sarum ad opus magistri schole Sarum ecclesiam de Odyham cum ecclesia de Lys et Wynthewirthe et cum aliis ecclesiis et capellis eis pertinentibus Quare volo et firmiter precipio quod ipsas bene et in pace et honorifice et libere teneat cum terris et decimis et consuetudinibus eis pertinentibus in bosco et plano in terris et pratis et pascuis et cum omnibus aliis rectitudinibus ecclesiasticis sicut Rogerus Sarum episcopus et Ranulfus Dunelmensis episcopus illas unquam melius tenuerunt Testibus Philippo cancellario et Rogero de Fissetone et comite Waltero de Melen et Roberto de War et Yngerane de Say et Willielmo de Sirirtarche apud Sarum

Source (click image below to view full size)