Charter Document - 01440137

Charter Document - 01440137


Charter Number: 01440137
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1192
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus divina dignatione dictus abbas Malmesburiae totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et praesenti carta confirmasse Nigello filio Thancredi et hereribus suis illam hydam terrae quam Symon de Offecote tenuit in Peritone cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete pro omnibus consuetudinibus salvo servicio regali pro xxx sol annuatim solvendis ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis vii sol et vi den ad festum Sancti Andreae vii sol et vi den ad Annunciationem Sanctae Mariae vii sol et vi den ad Natalem Sancti Johannis Baptistae vii sol et vi den Pro hac vero concessione dedit nobis idem Nigellus prae manibus duas marcas argenti Ut autem haec firma et inconcussa permaneant praesens scriptum inde fieri et sigilli nostri impressione muniri mandavimus Haec in capitulo nostro acta sunt in octav Epiphaniae anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi MCXCII Hiis testibus Johanne de Wyka Ricardo de Hussebourne Hugone Camarario Reginaldo Janitore Johanne ejus filio Symone de Offecota Johanne nepote ejus Willelmo Malreward Thoma Alwini Ricardo fratre ejus Hereberto de Grendewelle Roberto de Grendewelle Salomone qui cartam scripsit et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)