Charter Document - 01440126

Charter Document - 01440126


Charter Number: 01440126
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Schireburniam a die Sancte Trinitatis in xv dies anno regni regis Johannis tertio coram Symone de Pateshulle Eustacho de Faucumberge Ricardo Flandrensi Michaele Belet Radulfo Morin et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum abbatem Malmesburie petentem per Johannem de Foxle et Philippum clericum positos loco ipsius abbatis ad lucrandum vel perdendum et Adam filium Hugonis de Enfer tenentem de una virgata terre cum pertinentiis in Winterburna Albi Monasterii unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Adam recognovit predictam virgata terre cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie de Malmesburia Et pro hac recognitione et fine concordie idem abbas concessit predicto Ade totam predictam terram cum pertinentiis tenendam sibi et heredibus suis de ipso abbate et successoribus suis inperpetuum per liberum servicium x solidis per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis v solidis ad Annunciationem Dominicam v solidis et reddendo inde annuatim eidem abbati et successoribus suis pro herbagio illius virgata terre decimas omnium agnorum quos ipse qui tenebit eam proprios habebit vel alienos in pastura ad terram illam pertinente salva decimatione ipsorum agnorum prius facienda matrici ecclesie pro omni servicio salvo forinsecus servicio Et preterea predictus abbas dedit eidem Ade xl solidis sterlingorum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)