Charter Document - 01440125
Charter Number: | 01440125 |
---|---|
Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Hugonis de Enfer recognovi et reddidi Deo et Sancto Aldhelmo et Roberto abbati et monachis Malmesburie coram justiciariis domini regis Symone de Pateshulle Eustacho de Faucumberge Ricardo Flandrensi Michaeli Belet Radulfo Morin apud Shireburniam unam virgata terre cum pertinentiis in Wynterburna abbati monasterii quam scilicet Walterus Barate tenuit quam predictus abbas et monachi clamaverunt versus me et quietam ipsam terram clamavi predictis abbati et monachis sicut jus suum et ecclesie sue de Malmesburia liberum et quietum et solutum de me et heredibus meis inperpetuum et pro hac recognitione et quieta clamatione predicti abbas et monachi dederunt mihi xl solidis sterlingorum et concesserunt et tradiderunt mihi totam predictam terram tenendam de ipsis et eorum successoribus mihi et heredibus meis inperpetuum reddendo inde eis annuatim x solidis ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis v solidis ad Annunciationem Dominicam v solidis et preterea reddendo eisdem singulis annis pro herbagio illius virgata terre decimas omnium agnorum quos ipse qui tenebit eam proprios habebit vel alienos in pastura ad illam terram pertinente salva decimatione ipsorum agnorum prius facienda matrici ecclesie pro omni servicio salvo forinsecus servicio Hunc autem redditum predictum ego Adam juravi super iiii Evangeliis in capitulo monachorum Malmesburie anno regni regis Johannis tertio in festo Sancti Petri ad Vincula me eis fideliter soluturum Et cartam hanc inde eis feci et sigillo meo confirmavi et fidelitatem prestiti Hiis testibus