Charter Document - 01440122

Charter Document - 01440122


Charter Number: 01440122
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium per finem duelli in vigilia Omnium Sanctorum anno regni regis Johannes secundo coram G filio Petri Ricardo de Her Symone de Pateshulle Johanne de Estlinge Henrico de Wychentone Godefrido de Insula Waltero de Creping Ricardo Flandre justiciariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi praesentibus inter Milonem de Morleya petentem et Robertum abbatem de Malmesburia tenentem de una carucata terrae cum pertinentiis in Kemele unde placitum fuit inter eos in praefata curia et duellum invadiatum et armatum scilicet quod praedictus Milo remisit et quietum clamavit praedicto abbati et successoribus suis abbatiae de Malmesburia totum jus suum et clamium quod habuit in praedicta terra de se et heredibus suis imperpetuum et pro hac quietam clamavit et fine concordiae praedictus abbas dedit praedicto Miloni xxv marcas argenti

Source (click image below to view full size)