Charter Document - 01440086
Charter Number: | 01440086 |
---|---|
Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Robertus miseratione divina Saresburiensis episcopus salutem in Domino sempiternam Quoniam secundum apostolicum operari debemus bonum ad omnes maxime autem ad eos qui per devota pietatis opera fidei domesticos se esse demonstrant et relictis mundi discursibus sub arte religionis observantia muro se muniunt honestatis piis virorum religiosorum desideriis prompto favore libenter adquiescimus et justas preces eorundem quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Sane religiosi viri et dilecti in Christi filii abbas et conventus monasterii Malmesburie nostre dioecesis nobis exponere curaverunt quod cum olim ex indulgentia Sedis Apostolice ecclesiam de Puritone nostre dioecesis ad hospitum et egenorum sustentationem quorum ad eos vel monasterium ipsum quasi continue confluit innumerosa multitudo ad usus suos perpetuos concessam et appropriatam haberent tandem simplicitate ducti a privilegio concessione seu appropriatione hujusmodi recedentes clericos seculares presentarunt ad eandem in quorum usus ecclesia ipsa jam translata et diminutis per hoc eorundem facultatibus onus hospitum et egenorum ad ipsos continue declinantium sibi sentiunt nimis onerosum super quo sibi per officium nostrum subveniri et paterna sollicitudine contra lesionem hujusmodi provideri supplicarunt ecclesiam ipsam de Puritone et ecclesiam de Minty nostre dioecesis in quibus jus optinent patronatus cum advocationibus et universis juribus et pertinentiis earundem et totum jus quod habuerunt vel quoquo modo habere potuerunt in eisdem ordinationem nostre statuto seu provisioni submittentes expresse ac promittentes se ratum habituros et acceptum quicquid de eisdem ordinandum statuendum duxerimus seu providendum salva eisdem et successoribus suis immunitate et libertate quam se habere pretendunt ex indulgentia Romanorum pontificum quoad exemptionem suam et sui monasterii Nos igitur pium Apostolice Sedis affectum quo ecclesiam ipsam de Puritone eisdem religiosis in proprios usus possidendam dudum caritative concessit licet ipsi privilegio seu concessione hujusmodi per simplicitatem propriam que in dampnum monasterii redundare non debet sint abusi necnon et hospitalitatis gratiam in qua studiose se exercent et continue proficere student provide attendentes de dilectorum in Christo filiorum decani et capituli nostri Sarum cum quibus super hoc diligentem habuimus tractatum expressa voluntate et consensu taliter ordinamus statuimus et providemus quod abbas et conventus supradicti suique successores ecclesiam ipsam de Puritone cum domibus et curia rectoris juribus et omnibus aliis pertinentiis suis ad sustentationem hospitum et pauperum ad ipsos confluentium habeant teneant et possideant cedente vel decedente ipsius ecclesie rectore qui nunc est vel eadem quocumque alio modo vacante perpetuis temporibus suis usibus cum ea immunitate et libertate qua Beate Marie et Beati Pauli de Malmesburia ecclesias tenent et possident applicandam ita quod possessionem ipsius ecclesie quandocumque eam taliter vacare contigerit per hanc nostram ordinationem statim ingredi possint jure suo salva in eadem ecclesia de Peritone vicaria competenti prout nunc taxata et ordinata existit Ad quam dicti abbas et conventus ac eorum successores quotienscumque ipsam vacare contigerit nobis et successoribus nostris personam ydoneam presentabunt qui onus procurationis et omnia onera ordinaria sustinebit cui domos quas Ricardus nuper vicarius in solo dictorum abbatis et conventus juxta atrium ecclesie construxit et inhabitavit cum duobus mansis juxta domos predictas in parte australi sitis croftam etiam juxta curiam rectoris ex parte orientali et domum cum crofta que fuerunt ejusdem rectoris in marisco assignamus Salvo etiam in omnibus jure et auctoritate pontificali nostra et successorum ac ecclesie nostre Sarum dignitate hoc tantum specialiter concesso quod abbas ipse suique successores ratione predicte ecclesie de Puritone ad synodum vel ad obedientiam manualem nobis seu successoribus nostris vel archidiacono loci qui pro tempore fuerit faciendam vel episcopalia placita aliasve convocationes generales vocari non debeant nisi in casibus quibus ipse et predecessores sui vocari consueverunt Ceterum archidiaconum Wyltescyrie in cujus territorio ecclesia ipsa de Puritone sita est a futuris dispendiis que sibi et archidiaconatu ex predicta appropriatione ejusdem ecclesie accidere possint per hanc nostram ordinationem precavere et indemnitati ejusdem prospicere et ut domicilium aliquod in ipso habeat archidiaconatu quoniam hactenus cum incommodo caruit archidiaconatus ipse nostra opportuna sollicitudine providere cupientes predictam ecclesiam de Minty cum omnibus juribus et pertinentiis ejusdem archidiaconatu Wyltescyrie perpetuis temporibus annectendum duximus ipsamque eidem annectimus per presentes statuentes quod archidiaconus Wyltescyrie quicumque pro tempore fuerit ecclesiam ipsam de Mynty cum eam cedente vel decedente rectore ejusdem qui nunc est vel aliter vacare contigerit per hanc nostram ordinationem ingrediatur et cum archidiaconatu ipso habeat teneat et possideat tanquam unum beneficium inperpetuum [et] simul cum vacaverint per nos et successores nostros uni persone conferantur In quorum omnium testimonium et perpetuam memoriam presentibus litteris patentibus sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Rammesburiam die Jovis proxima post festum Sancte Fidis Virginis anno Domini mcc septuagesimo sexto