Charter Document - 01430212
Charter Number: | 01430212 |
---|---|
Cartulary Title: | Liber Memorandorum Ecclesie de Bernewelle [Barnwell] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos peruenerit hec scriptura Gwydo officialis Elyensis salutem in domino sempiternam Noueritis quod in ecclesia conuentuali de Bernewelle die lune proxima post festum Sancti Martini anno domini mcc nonagesimo inter religiosos viros dominum Symonem eiusdem loci Priorem et conuentum Rectores Ecclesie Sancti Eadwardi de Cantebrigia et dominum Willelmum vicarium eiusdem Ecclesie ex parte vna et fratrem Johannem Priorem et fratres heremitas Sancti Augustini qui in eadem parochia sibi mansionem perpetuam elegerunt fuit coram nobis officiali predicto concorditer ordinatum Quod videlicet in recompensacionem dampnorum que predictis rectoribus et vicario et eorum successoribus futuris temporibus euenient pro domibus et solo per predictos fratres heremitas in presencia inclusis et inhabitatis infra parochiam Sancti Edwardi in quibus parochiani antea habitare solebant ac eidem ecclesie oblaciones et decimas personales soluere et reales a quibus omnibus fratres heremite predicti se asserunt per priuilegium sedis apostolice prorsus immunes soluent predicti Prior [et] fratres heremite et eorum successores prefatis Priori et conuentui de Bernewelle et eorum vicario ecclesie Sancti Eadwardi singulis annis in perpetuum quatuor solidos ad duos terminos anni videlicet die Natiuitatis domini duos solidos in ecclesia Sancti Eadwardi et die Pasche duos solidos [in] loco predicto Et si in predicta solucione dictis die et loco qualitercunque cessauerint volunt et sponte concedunt predicti Prior et fratres heremite quod Elyensis episcopus qui pro tempore fuerit et suus officialis uel eorum alter eos possit compellere per excommunicacionis sentenciam de plano et sine iuris sollempnitate in loci Priorem et procuratorem nullo obstante priuilegio eis valituro ferendam donec de predictis censu et dampnis racionabiliter declarandis eiusdem ecclesie Sancti Eadwardi rectoribus et vicario satisfaciant competenter Et si prefati fratres heremite futuris temporibus habitacionem suam predictam in solo infra limites eiusdem parochie Sancti Eadwardi ampliauerint prefatos rectores et vicarium pro quantitate ampliacionis huiusmodi in annuo censu pro dampnis suis respicient et ad hoc se obligabunt sub pena et forma predictis saluis eis suis priuilegijs in omnibus alijs hijs dumtaxat exceptis que continentur in composicione presenti super solo habito et habend Conuenit eciam quod predicti fratres heremite nullum de parochianis Sancti Eadwardi recipient ad ecclesiastica sacramenta et eorum seculares seruientes ad stipendia in ecclesia Sancti Edwardi sua sacramenta percipient et ibidem suas oblaciones facient et decimas suas soluent Nos autem frater Symon Prior de Bernewelle et eiusdem loci conuentus et W[illelmus] vicarius ecclesie Sancti Eadwardi Cantebrigie ex parte vna pro nobis et successoribus nostris et nos frater Johannes Prior et fratres heremite ordinis Sancti Augustini Cantebrigie pro nobis et successoribus nostris ex altera promittimus et obligamus nos et successores nostros ad omnia et singula supradicta fideliter obseruanda et in nullo penitus contraire renunciantes pure et deliberate quoad premissa omnibus priuilegijs impetratis ac eciam impetrandis ita tamen quoad omnia alia sint priuilegia nostra salua In cuius rei testimonium sigillum officialis Elyensis ad instanciam nostram unacum sigillis nostris est appensum presentibus litteris in modum cyrographi diuisis Data et acta die anno et loco predictis Testibus venerabilibus viris magistro Galfrido de Pacheham Cancellario vniuersitatis Cantebrigie magistris Hugone de Pagraue Henrico Sampson iuris ciuilis professoribus magistro Hugone de Holm domino Symone vicario ecclesie Sancti Johannis Cantebrigie Johanne But Johanne Porthors Ricardo Laurence Johanne Martyn cum magna multitudine clericorum
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos peruenerit hec scriptura Gwydo officialis Elyensis salutem in domino sempiternam Noueritis quod in ecclesia conuentuali de Bernewelle die lune proxima post festum Sancti Martini anno domini mcc nonagesimodate inter religiosos viros dominum Symonem eiusdem loci Priorem et conuentum Rectores Ecclesie Sancti Eadwardi de Cantebrigia et dominum Willelmum vicarium eiusdem Ecclesie ex parte vna et fratrem Johannem Priorem et fratres heremitas Sancti Augustini qui in eadem parochia sibi mansionem perpetuam elegerunt fuit coram nobis officiali predicto concorditer ordinatum Quod videlicet in recompensacionem dampnorum que predictis rectoribus et vicario et eorum successoribus futuris temporibus euenient pro domibus et solo per predictos fratres heremitas in presencia inclusis et inhabitatis infra parochiam Sancti Edwardi in quibus parochiani antea habitare solebant ac eidem ecclesie oblaciones et decimas personales soluere et reales a quibus omnibus fratres heremite predicti se asserunt per priuilegium sedis apostolice prorsus immunes soluent predicti Prior [et] fratres heremite et eorum successores prefatis Priori et conuentui de Bernewelle et eorum vicario ecclesie Sancti Eadwardi singulis annis in perpetuum quatuor solidos ad duos terminos anni videlicet die Natiuitatis domini duos solidos in ecclesia Sancti Eadwardi et die Pasche duos solidos [in] loco predicto Et si in predicta solucione dictis die et loco qualitercunque cessauerint volunt et sponte concedunt predicti Prior et fratres heremite quod Elyensis episcopus qui pro tempore fuerit et suus officialis uel eorum alter eos possit compellere per excommunicacionis sentenciam de plano et sine iuris sollempnitate in loci Priorem et procuratorem nullo obstante priuilegio eis valituro ferendam donec de predictis censu et dampnis racionabiliter declarandis eiusdem ecclesie Sancti Eadwardi rectoribus et vicario satisfaciant competenter Et si prefati fratres heremite futuris temporibus habitacionem suam predictam in solo infra limites eiusdem parochie Sancti Eadwardi ampliauerint prefatos rectores et vicarium pro quantitate ampliacionis huiusmodi in annuo censu pro dampnis suis respicient et ad hoc se obligabunt sub pena et forma predictis saluis eis suis priuilegijs in omnibus alijs hijs dumtaxat exceptis que continentur in composicione presenti super solo habito et habend Conuenit eciam quod predicti fratres heremite nullum de parochianis Sancti Eadwardi recipient ad ecclesiastica sacramenta et eorum seculares seruientes ad stipendia in ecclesia Sancti Edwardi sua sacramenta percipient et ibidem suas oblaciones facient et decimas suas soluent Nos autem frater Symon Prior de Bernewelle et eiusdem loci conuentus et W[illelmus] vicarius ecclesie Sancti Eadwardi Cantebrigie ex parte vna pro nobis et successoribus nostris et nos frater Johannes Prior et fratres heremite ordinis Sancti Augustini Cantebrigie pro nobis et successoribus nostris ex altera promittimus et obligamus nos et successores nostros ad omnia et singula supradicta fideliter obseruanda et in nullo penitus contraire renunciantes pure et deliberate quoad premissa omnibus priuilegijs impetratis ac eciam impetrandis ita tamen quoad omnia alia sint priuilegia nostra salua In cuius rei testimonium sigillum officialis Elyensis ad instanciam nostram unacum sigillis nostris est appensum presentibus litteris in modum cyrographi diuisis Data et acta die anno et loco predictis Testibus venerabilibus viris magistro Galfrido de Pacheham Cancellario vniuersitatis Cantebrigie magistris Hugone de Pagraue Henrico Sampson iuris ciuilis professoribus magistro Hugone de Holm domino Symone vicario ecclesie Sancti Johannis Cantebrigie Johanne But Johanne Porthors Ricardo Laurence Johanne Martyn cum magna multitudine clericorum