Charter Document - 01430095

Charter Document - 01430095


Charter Number: 01430095
Cartulary Title: Liber Memorandorum Ecclesie de Bernewelle [Barnwell]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1286
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Cantebrigiam a die sancti Johannis Baptiste in vnum mensem anno regni Regis Eadwardi filii Regis Henrici quartodecimo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et Nicholao le Gras Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Magistrum Thomam de Skerning Cancellarium vniuersitatis Cantebrigie querentem per Magistrum Adam de Flixton positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Symonem Priorem de Bernewelle de hoc quod idem Prior summonitus fuit ad ostendendum quare cum idem Prior duobus sacerdotibus in theologia in vniuersitate Cantebrigie studentibus et pro anima Magistri Willelmi de Kilkenni quondam Elyensis Episcopi diuina celebrantibus decem marcas ad sustentacionem eorundem sacerdotum singulis annis persoluere debeat et ipse et Jolanus quondam Prior de Bernewelle predecessor suus persoluere consueuerunt per cartam ipsius Jolani et sui Conuentus quam predictus Cancellarius inde habet qui quidem sacerdotes per predictum Priorem et Cancellarium vniuersitatis predicte qui pro tempore fuerint debent prouideri predictus Prior duobus sacerdotibus predictas decem marcas annuas indebite et contra tenorem carte predicte jam per biennium subtraxit quominus predicti duo sacerdotes sicut ibidem studere et pro anima predicta diuina celebrare debent et solent studere possint Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Prior recognouit et concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua Sancti Egidii de Bernewelle quod ipsi decetero reddent singulis annis duobus sacerdotibus diuina celebrantibus et in theologia in predicta vniuersitate studentibus et eciam per Cancellarium predicte vniuersitatis et per Priorem de Bernewelle qui pro tempore fuerint electis decem marcas argenti annui redditus inperpetuum habend et annuatim percipiendas eisdem sacerdotibus per manus predicti Prioris et successorum suorum de omnibus terris et tenementis cum pertinencijs que idem Prior tenuit in villa de Wygenhale in comitatu Norfolchie die quo hec concordia facta fuit ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha Et si contingat quod predictus Prior vel successores sui in solucione predicti redditus decem marcarum ad aliquem terminum defecerint bene licebit predicto Cancellario ipsos distringere uel quoscumque qui in posterum predicta tenementa tenebunt per omnia catalla sua in predictis tenementis inuenta usque ad plenam solucionem denariorum qui aretro fuerint de illo termino

Source (click image below to view full size)