Charter Document - 01420104
Charter Number: | 01420104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Colne [Earls Colne] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[R]icardus dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundoniensem constitutis eternam in domino salutem Ad hoc precipue pastoralis officii curam suscepisse nos credimus ut iura subditorum quibus nunc gaudent illibata servantes ingruentibus adversis manum eis auxilii porrigamus et eorum negotia quantum valemus paterno procuremus affectu Alioquin non pastoris sed mercennarii nomen et opus in se congerit qui crediti sibi gregis curam vel negligenter tractat vel lucri temporalis obtentu dispensat Cum autem omnibus nobis in Christo subiectis debitores simus hiis tamen fortius teneri nos constat qui sancte religionis habitum suscipientes qui mundum cum suis actibus et pompis exuentes domino seipsos holocaustum offerre concedunt Ea propter karissimorum in Christo filiorum prioris et monachorum de Colum petitionibus promptum assensum adhibentes predecessorum nostrorum sancte recordationis Roberti et Ricardi Lundoniensium episcoporum vestigiis inherentes eisdem monachis ecclesiasticas possessiones quas in dioecesi nostra largitione fidelium adepti fiunt confirmare et sigilli nostri appositione roborare curavimus Et ne maligna quorumlibet figmenta tractu temporis veritatis filiis sue nequitie laqueos tendant has propriis vocabulis sicut in donatorum cartis continentur exprimere dignum duximus Ecclesiam scilicet sancti Andree de Colun cum omnibus pertinentiis suis et ecclesias de Duvrecurt et de Bello campo cum omnibus pertinentiis suis ex dono Alberici de Ver Predictarum vero trium ecclesiarum fructus et obventiones prefatis monachis in usus proprios convertere concedimus ita sane quod in qualibet vicarius ab ipsis monachis electus et episcopo Lundoniensi presentatus xl solidos ad minus de bonis ecclesie cui ministraverit percipiat dum idoneus et fidelis extiterit Confirmavimus etiam eisdem monachis ecclesias subscriptas de quibus annuas pensiones percipere consueverunt scilicet ecclesiam de Colun Miblanc et ecclesiam de Roinges Grimbaldi cum pertinentiis suis ex dono comitis Albyrici et medietatem ville de Colun Miblanc et dimidium molendinum et centum solidatos redditus in molendinis [] redditibus et in Colecestre duos solidos de terra Thome clerici sicut carte eius quas habent testantur Confirmavimus etiam sepe dictis monachis quicquid habent ex dono Rogeri de Montechanesi in terris et decimis et similiter quicquid habent ex dono Ricardi de Sartis sicut carte eorundem testantur Item ex dono Alberici de Ver decimam pullorum de parco de Colun et molendinum de Coleford et duas partes decimarum de dominio de Hengeham et de vinea et de omnibus que debent decimari Item ex dono ipsius A[lberici] duas partes omnium decimarum provenientium de dominio de Roinges Willelmi filii Gaufridi et similiter totam decimam de dominio Roinges Grimbaldi et duas partes omnium decimarum Huberti Dispensatoris in Trageleia Ex dono Simonis de Bello campo unam marcatam redditus in molendino de Bello campo Ex dono Henrici filii Reginaldi duos solidatos redditus Socam etiam de feudo de Clara quam Ricardus de Bello campo dedit ecclesie de Colun et carta sua confirmavit et Stephanus filius eius post ipsum Et omnes alias decimas et redditus qui sibi ex largitione donatorum suorum conferuntur et per predictos predecessores nostros episcopos confirmantur sepe fatis monachis et ecclesie Colun confirmamus His testibus Petro archidiacono Lundonie Magistro Alardo Ricardo de Windelesore canonicis Rogero Alano Berengario capellanis Willelmo de Hely Magistro Alexandro Radulfo de sancto Paulo Johanne de Waltham Willelmo de Helfeld Hugone de Neutone Ricardo qui hoc scripsit et multis aliis
Markups
Names Markup:
[R]icardus dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundoniensem constitutis eternam in domino salutem Ad hoc precipue pastoralis officii curam suscepisse nos credimus ut iura subditorum quibus nunc gaudent illibata servantes ingruentibus adversis manum eis auxilii porrigamus et eorum negotia quantum valemus paterno procuremus affectu Alioquin non pastoris sed mercennarii nomen et opus in se congerit qui crediti sibi gregis curam vel negligenter tractat vel lucri temporalis obtentu dispensat Cum autem omnibus nobis in Christo subiectis debitores simus hiis tamen fortius teneri nos constat qui sancte religionis habitum suscipientes qui mundum cum suis actibus et pompis exuentes domino seipsos holocaustum offerre concedunt Ea propter karissimorum in Christo filiorum prioris et monachorum de Colum petitionibus promptum assensum adhibentes predecessorum nostrorum sancte recordationis Roberti et Ricardi Lundoniensium episcoporum vestigiis inherentes eisdem monachis ecclesiasticas possessiones quas in dioecesi nostra largitione fidelium adepti fiunt confirmare et sigilli nostri appositione roborare curavimus Et ne maligna quorumlibet figmenta tractu temporis veritatis filiis sue nequitie laqueos tendant has propriis vocabulis sicut in donatorum cartis continentur exprimere dignum duximus Ecclesiam scilicet sancti Andree de Colun cum omnibus pertinentiis suis et ecclesias de Duvrecurt et de Bello campo cum omnibus pertinentiis suis ex dono Alberici de Ver Predictarum vero trium ecclesiarum fructus et obventiones prefatis monachis in usus proprios convertere concedimus ita sane quod in qualibet vicarius ab ipsis monachis electus et episcopo Lundoniensi presentatus xl solidosnumeral ad minus de bonis ecclesie cui ministraverit percipiat dum idoneus et fidelis extiterit Confirmavimus etiam eisdem monachis ecclesias subscriptas de quibus annuas pensiones percipere consueverunt scilicet ecclesiam de Colun Miblanc et ecclesiam de Roinges Grimbaldi cum pertinentiis suis ex dono comitis Albyrici et medietatem ville de Colun Miblanc et dimidium molendinum et centum solidatos redditus in molendinis [] redditibus et in Colecestre duos solidos de terra Thome clerici sicut carte eius quas habent testantur Confirmavimus etiam sepe dictis monachis quicquid habent ex dono Rogeri de Montechanesi in terris et decimis et similiter quicquid habent ex dono Ricardi de Sartis sicut carte eorundem testantur Item ex dono Alberici de Ver decimam pullorum de parco de Colun et molendinum de Coleford et duas partes decimarum de dominio de Hengeham et de vinea et de omnibus que debent decimari Item ex dono ipsius A[lberici] duas partes omnium decimarum provenientium de dominio de Roinges Willelmi filii Gaufridi et similiter totam decimam de dominio Roinges Grimbaldi et duas partes omnium decimarum Huberti Dispensatoris in Trageleia Ex dono Simonis de Bello campo unam marcatam redditus in molendino de Bello campo Ex dono Henrici filii Reginaldi duos solidatos redditus Socam etiam de feudo de Clara quam Ricardus de Bello campo dedit ecclesie de Colun et carta sua confirmavit et Stephanus filius eius post ipsum Et omnes alias decimas et redditus qui sibi ex largitione donatorum suorum conferuntur et per predictos predecessores nostros episcopos confirmantur sepe fatis monachis et ecclesie Colun confirmamus His testibus Petro archidiacono Lundonie Magistro Alardo Ricardo de Windelesore canonicis Rogero Alano Berengario capellanis Willelmo de Hely Magistro Alexandro Radulfo de sancto Paulo Johanne de Waltham Willelmo de Helfeld Hugone de Neutone Ricardo qui hoc scripsit et multis aliis