Charter Document - 01410252
Charter Number: | 01410252 |
---|---|
Cartulary Title: | Records of the Templars in England in the Twelfth Century [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Concordia in Curia d[omini] Regis Die Jovis proximo post Octabas S Johannis Baptiste Anno Regni Regis Ricardi sexto coram Domino Henrico archidiacono Cantuarie [] inter Fratres Militie Templi Petentes et Willielmum de Essheby Tenentem de Advocatione Ecclesie de Essheby unde Placitum fuit inter eos scilicet quod predictus Willielmus quietum clamavit imperpetuum de se et Heredibus suis predictis Fratribus et eorum Successoribus totum Jus et Clameum suum quod habuerunt in Advocatione ejusdem Ecclesie Pro hac autem Concessione predicti Fratres concesserunt predicto Willielmo et Heredibus suis Capellanum qui imperpetuum qualibet Septimana bis celebrabit in Capella S Margarete que est in Curia predicti Willielmi