Charter Document - 01410243
Charter Number: | 01410243 |
---|---|
Cartulary Title: | Records of the Templars in England in the Twelfth Century [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[] Dei gratia Lincolniensis Episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris clericis et laicis Salutem et Dei benedictionem Que in luce facta sunt Dei fidelibus nota fieri nequaquam est formidandum Ea propter a Galterio Kirkestede Abbate dilecto filio nostro et eiusdem conuentu presentibusque personis uenerabilibus rogati quid super controuersia inter ipsum Abbatem et monachos kirkstedienses et fratres templi qui apud nos morantur nobis presentibus actum sit uestre dignum duximus significare noticie Utraque itaque parte suscitata et nostro attestante conspectui sopita est contentio diu inter eos pro terra quadam agitata et amicalis transactio sicut subscribitur est secuta Fratres siquidem templi qui terram illam tunc temporis possidebant quam terram prefatus Abbas et monachi perhibente ipsius donationis aduocato R[] scilicet de Areci testimonium in quibusdam de Capitulo nostro necnon cartis attestantibus ipsius R[] de Areci datoris se comprobant iuste possedisse Habito sapientum quibus de reformandi pace cura insistebat consilio cartas sui donatoris et Regis et Capituli nostri quas de consimili concessione predicte terre templarii habere uidebantur per manum magistri Hamonis uniuersorum templariorum Anglie procuratoris in manus nostras fractas reddiderunt et sic omnis controuersia de predicta terra consilio sapientum inter eos hiis assistentibus testimoniis terminata est Humfrido scilicet sub diacono Willelmo filio Osberti Archidiaconi et magna parte Capituli Lincolniensis Turoldo Abbate de Fontibus Widone de Ver et multis aliis