Charter Document - 01410232

Charter Document - 01410232


Charter Number: 01410232
Cartulary Title: Records of the Templars in England in the Twelfth Century [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noscant omnes sancte ecclesie filii tam futuri quam presentes quod Philippus Baiocensis Episcopus et ego Willelmus de Braiosa et Willelmus de Harecourt dedimus et concessimus Deo et beate Marie et Fratribus Templi Salomonis ecclesiam de Suntinges cum omnibus pertinenciis suis liberam et ab omni seculari consuetudine absolutam in perpetuam elemosinam Testibus Hylario Cicestrensi Episcopo in cuius manu hoc donum eis dedimus qui peticione et assensu nostro prefatam ecclesiam eisdem Fratribus dedit atque iure elemosine imperpetuum habere concessit Et teste Henrico Duce Normannie cuius rogatu hanc donacionem eis fecimus Et Gilberto Episcopo Herefordensi Et Simone de Tornabu et Fratre Radulfo de Valtort et Fratre Henrico Malbane et Fratre Henrico Anglico apud Rothomagum

Source (click image below to view full size)