Charter Document - 01410230
Charter Number: | 01410230 |
---|---|
Cartulary Title: | Records of the Templars in England in the Twelfth Century [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint universi tam presentes quam futuri quod hec pactio stabilita est inter Fratres milicie Templi Salomonis et monachos de Sele pro pacificanda lite et controuersia que diu versata est inter Fratres et monachos de decimis de parco Willelmi de Braosa tam de nouo quam de veteri ultra amne que Shepeley versus aquilonem et de omnibus exartis infra parochiam de Shepeley tam factis quam faciendis Monachi de Sele remiserunt Fratribus Templi omnes decimas de parco Willelmi de Braose apud Cnappe ultra amne versus aquilonem et omnes decimas de exartis infra terminos parochie de Shepeley Fratres vero Templi remiserunt prefatis monachis decimas de antiquo dominio de Shepeley et decimas Ricardi venatoris quas antiquitus habuerunt et quatuor solidos quos ipsi monachi antiquitus habuerunt de ecclesia de Shepeley de quibus Willelmus de Braosa quietos fecit predictos Fratres pro iiij solidis reddendis de quatuor mansuris in villa de Shorham quas ipsi de eisdem mansuris reddere consueuerunt salvis consuetudinibus et tallagiis et omnibus iuribus Willelmi de Braose Hec pactio facta est in presencia Willelmi de Braose consensu et consilio eiusdem et testimonio in tempore Laurentii Prioris de Sele et Fratris Willelmi de Matunuille Testibus Philippo de Braosa fratre Willelmi de Braosa Philippo filio Willelmi Rogero de Braosa Willelmo de Westona Petro Tabller Hugone filio Buci Radulfo Malu[] Willelmo Tardcourt Roberto filio Sereni Pagano Capellano Roberto de Suntinges Bonone Roberto Capellano de Sele Godefrido Capellano Ricardo de Patinges Hec conuencio facta est anno ab incarnacione Domini millesimo c octogesimo primo
Markups
Names Markup:
Nouerint universi tam presentes quam futuri quod hec pactio stabilita est inter Fratres milicie Templi Salomonis et monachos de Sele pro pacificanda lite et controuersia que diu versata est inter Fratres et monachos de decimis de parco Willelmi de Braosa tam de nouo quam de veteri ultra amne que Shepeley versus aquilonem et de omnibus exartis infra parochiam de Shepeley tam factis quam faciendis Monachi de Sele remiserunt Fratribus Templi omnes decimas de parco Willelmi de Braose apud Cnappe ultra amne versus aquilonem et omnes decimas de exartis infra terminos parochie de Shepeley Fratres vero Templi remiserunt prefatis monachis decimas de antiquo dominio de Shepeley et decimas Ricardi venatoris quas antiquitus habuerunt et quatuor solidos quos ipsi monachi antiquitus habuerunt de ecclesia de Shepeley de quibus Willelmus de Braosa quietos fecit predictos Fratres pro iiijnumeral solidis reddendis de quatuor mansuris in villa de Shorham quas ipsi de eisdem mansuris reddere consueuerunt salvis consuetudinibus et tallagiis et omnibus iuribus Willelmi de Braose Hec pactio facta est in presencia Willelmi de Braose consensu et consilio eiusdem et testimonio in tempore Laurentii Prioris de Sele et Fratris Willelmi de Matunuille Testibus Philippo de Braosa fratre Willelmi de Braosa Philippo filio Willelmi Rogero de Braosa Willelmo de Westona Petro Tabller Hugone filio Buci Radulfo Malu[] Willelmo Tardcourt Roberto filio Sereni Pagano Capellano Roberto de Suntinges Bonone Roberto Capellano de Sele Godefrido Capellano Ricardo de Patinges Hec conuencio facta est anno ab incarnacione Domini millesimo c octogesimo primodate