Charter Document - 01400197
Charter Number: | 01400197 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exemplification |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus Dei gratia Landavensis episcopus veritati ut equum est testimonium perhibens presentis scripti insinuatione demonstro universis qui illud inspexerint hanc conventionem factam esse in Landavensi ecclesia in nostra presentia et archidiaconi nostri et clericorum et canonicorum inter abbatem monachosque de Margan et Richeredum filium Chenaf et Ruwatlanum Brehenelegan et Wasmihaggel filium Cradoci Abithegwin et Itellum fratrem ejus et Retherech fratrem ejus similiter et Ragevarh filium Grifini et Cradocum filium Bletheri Quod ipsi scilicet abjuraverunt in ecclesia Landavensi super altare Sancti Theliawi et reliquias ejusdem ecclesie et remiserunt prefato abbati et monachis de Margan per vi annos omnem calumpniam quam habebant super terra de Bradetune tam pro se quam pro omni parentela sua et omnibus Walensibus presentibus et futuris et quod prefatam terram eis contra omnes Walenses per vi annos warentizabunt Quorum annorum primus incepit a festivitate Sancti Michaelis anni secundi coronationis Domini Ricardi Regis Anglie Pro qua re abbas de Margan eis tres marcas dedit argenti inter se dividendas et ipsi in manu nostra et archidiaconi nostri suam oppigneraverunt christianitatem quod hanc conventionem firmiter et sine dolo servabunt Et super hoc plegios dederunt Grunu Wirth Et Keneithur Canterel Gurganum de Penduuelim et Tuthenert Plegius est Ketherech filii Cradoci Testibus Urbano archidiacono Landavensi Ricardo capellano domini episcopi Willelmo de Deitune Willelmo de Portesc Rogero de Novo Burgo Habraham Gobio Nicholao Gobio Radulfo persona Habraham Bleinwit et toto capitulo de Landaf
Markups
Names Markup:
Ego Willelmus Dei gratia Landavensis episcopus veritati ut equum est testimonium perhibens presentis scripti insinuatione demonstro universis qui illud inspexerint hanc conventionem factam esse in Landavensi ecclesia in nostra presentia et archidiaconi nostri et clericorum et canonicorum inter abbatem monachosque de Margan et Richeredum filium Chenaf et Ruwatlanum Brehenelegan et Wasmihaggel filium Cradoci Abithegwin et Itellum fratrem ejus et Retherech fratrem ejus similiter et Ragevarh filium Grifini et Cradocum filium Bletheri Quod ipsi scilicet abjuraverunt in ecclesia Landavensi super altare Sancti Theliawi et reliquias ejusdem ecclesie et remiserunt prefato abbati et monachis de Margan per vi annosnumeral omnem calumpniam quam habebant super terra de Bradetune tam pro se quam pro omni parentela sua et omnibus Walensibus presentibus et futuris et quod prefatam terram eis contra omnes Walenses per vi annosnumeral warentizabunt Quorum annorum primus incepit a festivitate Sancti Michaelis anni secundi coronationis Domini Ricardi Regis Angliedate Pro qua re abbas de Margan eis tres marcas dedit argenti inter se dividendas et ipsi in manu nostra et archidiaconi nostri suam oppigneraverunt christianitatem quod hanc conventionem firmiter et sine dolo servabunt Et super hoc plegios dederunt Grunu Wirth Et Keneithur Canterel Gurganum de Penduuelim et Tuthenert Plegius est Ketherech filii Cradoci Testibus Urbano archidiacono Landavensi Ricardo capellano domini episcopi Willelmo de Deitune Willelmo de Portesc Rogero de Novo Burgo Habraham Gobio Nicholao Gobio Radulfo persona Habraham Bleinwit et toto capitulo de Landaf