Charter Document - 01400194
| Charter Number: | 01400194 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio que facta est inter abbatem de Margan et monachis ejusdem loci et Willelmum clericum de Langewi scilicet quod predictis Willelmus clericus dimittit totam terram suam et omnes redditus suos tam ecclesiasticos quam laicos in manu abbatis et monachorum omnibus diebus vite sue singulis annis pro xx solidis Ita tamen ut si aliquando predictus abbas facere poterit ergo Theobaldum Walteri quod prefato Willelmo clerico apud Irlandiam dare velit redditus aliquos que valeant prenominatos xx solidos abbati et conventui de Margan quieti remanebunt xx solidi quos annuatim dare solent monachi Quod si minus valuerint redditus apud Irlandiam monachi Willelmo quod deest supplebunt Si autem plus valuerint prefatus Willelmus monachis restituet qui superabundaverint Et ut hanc conventionem monachis warantizet unam runcinum accepit ex dono et iiii marcas et dimidiam precepit Scilicet redditus trium annorum et dimidiam marcam iiii anni Quod si infra hos tres annos acceperit redditus a Theobaldo Walteri reddet predictus Willelmus abbati et conventui de v marcis que precepit quantum super accepit in Hibernia secundum tempus Sciendum sane quod quia prefactus Willelmus sigillum nostrum non habuit pars cirographi que remanet in manu monachorum anulo Hugonis de Herefordia signata est Altera vero pars sigillo domni abbatis de Margan Teste Jacobo tunc priore de Margan Rogero cellarario Willelmo de Bedintune monacho Jordano converso Hugone de Herefordia Willelmo Guril Willelmo de Sancto Fagano et multis aliis Hec conventio facta est anno incarnati verbi MCLXXXVIII circa octavas apostolorum Petri et Pauli Data apud Margan eisdem testibus []
Markups
Names Markup:
Hec est conventio que facta est inter abbatem de Margan et monachis ejusdem loci et Willelmum clericum de Langewi scilicet quod predictis Willelmus clericus dimittit totam terram suam et omnes redditus suos tam ecclesiasticos quam laicos in manu abbatis et monachorum omnibus diebus vite sue singulis annis pro xx solidisnumeral Ita tamen ut si aliquando predictus abbas facere poterit ergo Theobaldum Walteri quod prefato Willelmo clerico apud Irlandiam dare velit redditus aliquos que valeant prenominatos xx solidosnumeral abbati et conventui de Margan quieti remanebunt xx solidinumeral quos annuatim dare solent monachi Quod si minus valuerint redditus apud Irlandiam monachi Willelmo quod deest supplebunt Si autem plus valuerint prefatus Willelmus monachis restituet qui superabundaverint Et ut hanc conventionem monachis warantizet unam runcinum accepit ex dono et iiii marcas et dimidiamnumeral precepit Scilicet redditus trium annorum et dimidiam marcam iiii anninumeral Quod si infra hos tres annos acceperit redditus a Theobaldo Walteri reddet predictus Willelmus abbati et conventui de v marcisnumeral que precepit quantum super accepit in Hibernia secundum tempus Sciendum sane quod quia prefactus Willelmus sigillum nostrum non habuit pars cirographi que remanet in manu monachorum anulo Hugonis de Herefordia signata est Altera vero pars sigillo domni abbatis de Margan Teste Jacobo tunc priore de Margan Rogero cellarario Willelmo de Bedintune monacho Jordano converso Hugone de Herefordia Willelmo Guril Willelmo de Sancto Fagano et multis aliis Hec conventio facta est anno incarnati verbi MCLXXXVIII circa octavas apostolorum Petri et Paulidate Data apud Margan eisdem testibus []
