Charter Document - 01400170

Charter Document - 01400170


Charter Number: 01400170
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 20

Charter:

Willelmus comes Gloucestrie suo vicecomite et omnibus baronibus suis atque hominibus et amicis suis Gualis Francis et Anglis atque Walensibus salutem Sciatis sue dedisse et concessisse Waltero Lageles terram quam pater ejus tenuit pro viii solidis singulis annis pro omni servicio tenendum de me et heredibus meis ei et heredibus suis et omnes libertates quas mei liberi homines habent in bosco et plano in pasturis et in ceteris rebus Et volo atque precipio quatinus illam bene et in pace et honorifice teneat Testibus Willelmo de Cliford Vicecomite Willelmo filio Nichol Marscal[lo] Willelmo de Bosco Willelmo filio Henrici Gilberto de Turbervill Roberto filio Ricardi Hugone de Her[eford] Waltero Luvel Wakelin Apud Card[if]