Charter Document - 01400147
Charter Number: | 01400147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus comes Gloucestrie omnibus baronibus et hominibus suis Francis et Anglis atque Walensibus et universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod Robertus filius et heres meus positus infirmitate qua Deo ita volente ex hac vita subtractus est Deo sibi inspirante coram viris religiosis postulavit ut pro salute anime ipsius domum religionis construerem Quam petitionem et desiderium filii mei cum domino meo Regi Henrico filio Matildis imperatricis significassem et ipse me de hac re sua gratis benigne audisset consilio domini Rogeri Wigornensis episcopi fratris mei et aliorum religiosorum et fidelium meorum pro salute domini mei Regis et pro salute anime mee et Hawisie comitisse uxoris mee et predicti filii nostri Roberti et aliorum liberorum nostrorum et antecessorum ad honorem Dei et beate Marie et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli abbatiam canonicorum regularium in manerio meo de Cheinesham fundavi [] Hiis testibus Rogero Wigorniensi episcopo Barth Exon episcopo Hamel abbate Gloucestrie Adam abbate de Evesham Roberto abbate Persorensi Baldwino abbate Ford Conan abbate de Margan Radulphus abbate de Nethe Ricardus abbate S[ancti] Augustini de Bristoll Andrea abbate de Wigornia Stephanus priore de Tantone Philippo priore de Briwetone Simone archidiacono Wigornie Matheo archidiacono Gloec S et Silura clericis domini Wigorn episcopi Hawisia comitissa Gloec Ricardo de Card tunc dapifero Ham de Valoniis constabulario Rogero Witheng Simone de S[ancto] Lavdo Rogero de Berkes Helia filio Roberti Willelmo de Caril et Simone fratre ejus Gisleberto d'Aumarle Willelmo filio Gregorii Roberto fratre ejus Bartholomeo de S[ancto] Mauro et aliis pluribus