Charter Document - 01400135

Charter Document - 01400135


Charter Number: 01400135
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 1

Charter:

Ego Nicholaus Dei gratia Landavensis episcopus dignis postulationibus religiosorum adquiescens et eorum paci et quieti in futurum providens concedo et confirmo ecclesie Sancte Marie de Margan monachisque ibidem Deo servientibus omnia que Rodbertus comes Gloecestrie eidem monasterio dedit ad constructionem abbacie in manu monachorum de Claravalle videlicet totam terram que est inter Avenam et Chenefeg a cilio montium usque in mare sicut predicte aque descendunt de montibus et piscaturas Avene Et ex dono Willelmi Comitis Gloecestrie filii ejus totum werrech quod super terram illam venerit et piscaturam Chenefeg et ex dono Rogeri de Haubertunia concedente Willelmo Scurlag grangiam Langewi Hec omnia supra nominata rata esse et firma in perpetuum et ita libere et quiete possidenda sicut carte donatorum suorum testantur supradictis monachis sancio et ut illibata permaneant sigilli mei attestatione consigno Testibus Bertramno priore de Eweni Petro Hugone Adamo Edwino monachis Gloecestrie Herewaldo et Willelmo canonicis Landavie Willelmo capellano de Rummi Adam filio Walteri Rogero de Bona Villa Ricardo de Rummi Thoma de Landiltuit Alwardo de Penmarc