Charter Document - 01400100
Charter Number: | 01400100 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Carta Huctredi Landavensis episcopi facta Rogero abbati Theokesberie et conventui interventu et concessu Roberti consulis Gloucestrie anno ab incarnatione Domini MCXLVI de controversia que fuit inter predictos episcopum et abbatem et monachos de decimis et allis rebus vi[delicet] de calumpnia quam idem episcopus moverat versus eos de eisdem cujus continentia talis est Idem episcopus concedit Deo et ecclesie beate Marie Theokesberie et monachis habere et tenere pacifice et quiete omnes decimas elemosinas et beneficia que in illo episcopatu sunt eis date vel de cetero canonice dabuntur Et pro hac concessione remiserunt abbas et monachi predicto episcopo quietam totam decimam illam quam habebant de dominicis culturis comitis Glouc in mora inter Taf et Ely Et preterea duas partes decime de Malthelemaur quas tenebant et decimam terre pertinentis ad capellam Sancti Johannis quam habebant et quam dixit abbas pertinere ad Sanctum Leonardum Concedit etiam eisdem episcopus ut quicunque ejusdem episcopatus corpus suum voluerit ad Theokesburiam deferri deferatur ita ut prius Landavensem ecclesiam respiciat
Markups
Names Markup:
Carta Huctredi Landavensis episcopi facta Rogero abbati Theokesberie et conventui interventu et concessu Roberti consulis Gloucestrie anno ab incarnatione Domini MCXLVIdate de controversia que fuit inter predictos episcopum et abbatem et monachos de decimis et allis rebus vi[delicet] de calumpnia quam idem episcopus moverat versus eos de eisdem cujus continentia talis est Idem episcopus concedit Deo et ecclesie beate Marie Theokesberie et monachis habere et tenere pacifice et quiete omnes decimas elemosinas et beneficia que in illo episcopatu sunt eis date vel de cetero canonice dabuntur Et pro hac concessione remiserunt abbas et monachi predicto episcopo quietam totam decimam illam quam habebant de dominicis culturis comitis Glouc in mora inter Taf et Ely Et preterea duas partes decime de Malthelemaur quas tenebant et decimam terre pertinentis ad capellam Sancti Johannis quam habebant et quam dixit abbas pertinere ad Sanctum Leonardum Concedit etiam eisdem episcopus ut quicunque ejusdem episcopatus corpus suum voluerit ad Theokesburiam deferri deferatur ita ut prius Landavensem ecclesiam respiciat