Charter Document - 01399010
Charter Number: | 01399010 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Taxation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus s[ancte] Matris Ecclesie filiis Silvester Dei gratis Karl Episcopus Salutem in Domino Noverit Universitas vestra quod cum Hugo bone memorie predecessor noster quondam Karl Episcopus Vicariam s[anc]ti Laurencii de Appelby ad sex marcas taxasset et nos ex officio nostro ad taxandam eam descenderemus et ipsam insufficientem habito respectu ad facultates Ecclesie predicte inveniremus de communi Assensu Dominorum Abbatis et Conventus Sancte Marie Ebor quibus per predecessores nostros in usus proprios fuit assignata dictam Vicariam sub forma subscripta taxavimus Imprimis assignavimus dicte Vicarie totum Altar agium illius Ecclesie cum omnibus decimis ferii et molendinorum et cum mansione et domibus sitis juxta Ecclesiam predictam ex parte occidentali cum tota placia vasta prejacente eidem Mansioni et cum viginti acris quas Walterus Alu Capellanus ejusdem Ecclesie possidebat et cum Communa totius Pasture et Bosci predictorum Abbatis et Conventus Item assignavimus dicte Vicarie omnes decimas de Hoff scilicet de farina decem eskeppas de frumento quinque eskeppas et dimidiam et de braseo quinque eskeppas Item de Crakanthorp de farina quatuor eskeppas de frumento unam eskeppam et de braseo tres eskeppas Et quia hesitabatur utrum dicte eskeppe de Crakanthorp sint de parochia s[anc]ti Michaelis de Appelby vel de parochia s[anc]ti Laurencii et pertinentes ad dictam Ecclesiam s[anc]ti Laurencii volumus quod si per Inquisitionem possit inveniri quod sint de parochia s[anc]ti Laurencii et ad eandem Ecclesiam dicti Laurencii pertinentes stent per omnia quoad predicta nostra Taxatio Si autem sint de parochia s[anc]ti Michaelis et ad eandem Ecclesiam pertinent eidem Ecclesie sicut de jure debetur applicentur Et quia ad eum spectare debet onus ad quem emolumentum et quedam terre scilicet quadraginta et octo acre cum pertinentiis que jacent in Campo de Appelby collate fuerunt Ecclesie predicte pro servitio faciendo singulis diebus per unum Capellanum in Capella Castelli de Appelby et similiter triginta et septem acre cum pertinentiis que jacent in Campo de Hoff collate fuerunt Ecclesie predicte pro servitio faciendo in Capella de Hoff per tres dies in septimana Volumus quod in optione dictorum Abbatis et Conventus sit utrum velint terras predictas cum onere predicto per Priorem de Wedirhall retinere an terras predictas cum onere Vicarie predicte assignare Vicarii quoque qui pro tempore fuerint omnia onera Episcopalia et Archidiaconalia debita et consueta sustinebunt Volumus autem quod Vicarii s[anc]ti Laurencii qui pro tempore fuerint sint penitus immunes a prestatione viginti solidorum qui debebantur Ecclesie s[anc]ti Michaelis tempore Willielmi Foliott Canonici Ecclesie s[anc]ti Petri Ebor Rectoris dicte Ecclesie s[anc]ti Michaelis Vicarii quoque in propriis personis decenter et honeste deservient Ecclesie supradicte et fidelitatem dictis Abbati et Conventui qui pro tempore fuerint prestabunt corporalem Hanc autem taxationem ita volumus perpetue firmitatis vices optinere quod instrumentis predictorum Abbatis et Conventus a Venerabilibus predecessoribus nostris Ethelwaldo et Hugone Episcopis ac nobis et Capitulo Karliolensis Ecclesie optentis quantum ad alios articulos in dictis instrumentis contentos in nullo prejudicium generetur Sed omnia instrumenta dictorum Abbatis et Conventus super omnibus concessionibus et confirmationibus aliis volumus et concedimus perpetuam habere firmitatem instrumentis que de dictis Abbate et Conventu habemus in suo robore similiter duraturis Item volumus et concedimus quod predicti Abbas et Conventus habeant et possideant quiete et pacifice quantum in nobis est in usus proprios in perpetuum Ecclesiam s[anc]ti Michaelis de Appelby cum omnibus pertinentiis suis in Dioeces[i] nostra sitam secundum tenorem Cartarum Venerabilium Patrum Predecessorum nostrorum Ethewaldi et Hugonis quondam Karl Episcoporum excepta Vicaria viginti marcarum in eadem Ecclesia taxanda per nos et a nobis et successoribus nostris in perpetuum conferenda Insuper quia dicti Abbas et Conventus offenderunt eo quod nobis contradicentibus Ecclesiam s[anc]ti Michaelis de Appelby per Ricardum Priorem de Wedirhall et quosdam monachos fuerint ingressi dicti Abbas et Conventus in hoc supposuerunt dictos Priorem et monachos gratie nostre et in arbitrio nostro sit utrum velimus a dicto Prioratu ipsos penitus hac vice tantum amovere vel gratiam eisdem ibidem remanendi facere In cujus rei testimonium presenti scripto cirographato residenti penes nos et Successores nostros qui pro tempore fuerint signum nostrum una cum signis tam Capituli nostri Karl quam dictorum Abbatis et Conventus ad eternam rei memoriam apponi fecimus et parti residenti penes dictos Abbatem et Conventum signum nostrum una cum signo Capituli nostri Karl similiter apponi fecimus Hiis Testibus Magistris Sewalo Decan Ebor Godefrido de Ludham precentori Ebor Ecclesie Symone de Hevisham Arch[idiacono] de Estring Steph de Eglesfeld Galfrido de Eylesbyrie Johanne de Aseby et Dominis Waltero de Rudham et Elya Capellano Domini Karl et aliis Datum die Conversionis s[anc]ti Pauli Apostoli Anno Domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo primo