Charter Document - 01390226

Charter Document - 01390226


Charter Number: 01390226
Cartulary Title: The Register of the Priory of Wetherhal
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Appelby in Octavis Omnium Sanctorum Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis vicesimo sexto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Muthleg Willelmo de Colewurth et Sollano de Nevill Justiciarijs itinerantibus et alijs Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Abbatem Sancte Marie Eboraci Parsonam Ecclesie Sancti Laurentij de Appelby petentem per Willelmum de Leyrton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum filium Godefridi tenentem de quatuordecim acris terre et uno tofto cum pertinentijs in Appelby unde assisa sum monita fuit inter eosdem in eadem Curia ad recognoscendum utrum predicte xiv Acre terre et predictum toftum cum pertinentijs essent libera Elemosina pertinens ad Ecclesiam ipsius Abbatis de Sancto Laurentio an Laicum feodum ipsius Roberti Scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram et predictum toftum cum pertinentijs esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue predicte Et pro hac recognitione fine et concordia idem Abbas concessit predicto Roberto totam predictam terram et predictum toftum cum pertinentijs habendum et tenendum eidem Roberto tota vita ipsius Roberti de predicto Abbate et successoribus suis et Ecclesia sua predicta Reddendo inde annuatim quinque solidos et duos denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Festum Sancti Martini et aliam medietatem ad Pentecosten pro omni servicio et exactione Et post decessum ipsius Roberti tota predicta terra et predictum toftum cum pertinentijs revertentur ad predictum Abbatem et Successores suos et Ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Appelby in Octavis Omnium Sanctorum Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis vicesimo sexto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Muthleg Willelmo de Colewurth et Sollano de Nevill Justiciarijs itinerantibus et alijs Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Abbatem Sancte Marie Eboraci Parsonam Ecclesie Sancti Laurentij de Appelby petentem per Willelmum de Leyrton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum filium Godefridi tenentem de quatuordecim acris terre et uno tofto cum pertinentijs in Appelby unde assisa sum monita fuit inter eosdem in eadem Curia ad recognoscendum utrum predicte xiv Acrenumeral terre et predictum toftum cum pertinentijs essent libera Elemosina pertinens ad Ecclesiam ipsius Abbatis de Sancto Laurentio an Laicum feodum ipsius Roberti Scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram et predictum toftum cum pertinentijs esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue predicte Et pro hac recognitione fine et concordia idem Abbas concessit predicto Roberto totam predictam terram et predictum toftum cum pertinentijs habendum et tenendum eidem Roberto tota vita ipsius Roberti de predicto Abbate et successoribus suis et Ecclesia sua predicta Reddendo inde annuatim quinque solidos et duos denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Festum Sancti Martini et aliam medietatem ad Pentecosten pro omni servicio et exactione Et post decessum ipsius Roberti tota predicta terra et predictum toftum cum pertinentijs revertentur ad predictum Abbatem et Successores suos et Ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum