Charter Document - 01390174

Charter Document - 01390174


Charter Number: 01390174
Cartulary Title: The Register of the Priory of Wetherhal
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Karliolum in crastino Nativitatis Beate Maria Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis undecimo coram Rogero Bertram Briano filio Alani Simone de Hal Willelmo de Eboraco justiciarijs Domini Regis Itinerantibus et alijs Domini Regis Fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam de Maleton et Adam uxorem ejus Ricardum Gernun et Johannam uxorem ejus petentes et Robertum Abbatem Sancte Marie de Eboraco tenentem de duabus bovatas terre cum pertinentijs in Cringeldick Unde Assisa mortis Antecessorum sum monita fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predicti Thomas et Ada Ricardus et Johanna remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsarum Ade et Johanne eidem Abbati et successoribus suis et Ecclesie predicte totum jus et clamium quod habuerunt in predictis duabus bovatas terre cum pertinentijs inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamatione fine et Concordia idem Abbas recepit predictos Thomam et Adam Ricardum et Johannam et eorum heredes in singulis Beneficijs et Orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua de Eboraco inperpetuum

Source (click image below to view full size)